Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXXIII: De duodecim fontibus, et septuaginta palmis Elim

Post haec venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes, et septuaginta palmaeExod. XV, et dicit Josephus quod modica aqua erat in fontibus, ut quod ex ea modicum sumeretur manibus coenosum esset et inutile. Propter hoc etiam palmae non multum eminebant a terra, quia non sufficiebat humor ad conglutinandam humum. Exinde venerunt in desertum Sin, quod est inter Elim et SinaiExod. XVI, ubi plures fecerunt mansiones, quae in Numeris exponuntur.