Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI EXODI
CAPUT XVII: De sciniphibus
Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende virgam. Et percute pulverem terrae, et sint sciniphes in omni terra AegyptiExod. VIII. Et factum est ita. Sunt autem sciniphes muscae adeo subtiles, ut visum nisi acute cernentis effugiant, et corpus cui incident acerbo terebrant stimulo. Feceruntque malefici similiter, ut educerent sciniphes, et non potuerunt. Et dixerunt Pharaoni: Digitus Dei est hic, id est spiritus Domini Dei. Sicut enim per dexteram Filius, sic per digitum Spiritus sanctus solet accipi. Augustinus quaerit quare in hoc defecerint, et non in primo, vel secundo. Et dicit hoc esse factum ad notandum quia, etsi philosophi habuerint notitiam Patris, et Filii, non tamen Spiritus sancti. Haec tria signa facta sunt per manum Aaron, quae sequuntur, vel a Domino tantum; quaedam vero per Moysen.