Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI EXODI
CAPUT XLII: De septimo anno
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus, septimo anno eam requiescere faciesExod. XXIII. Unde, et dicebatur annus requietionis et etiam annus remissionis, quia in illo nulli licebat exigere debitum aliquod nisi eo terminato; et si quid in eo anno, ex praeteritis frugibus succreverit in ea, comedent pauperes populi, et quod residuum fuerit pauperibus, comedent bestiae agri, ita facies in vinea, et oliveto tuo. Dum hoc observatum fuit, ut ait Josephus in anno sexto in tantum abundabant fruges, quod sufficiebant ad usum septimi et octavi etiam ad sementem.