Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XLII: De homicida

Qui occiderit hominem volens moriatur, si vero nolens, confugiat ad unam de sex civitatibus refugii, et ibi salvabit animam suam, ne occidatur a proximis occisi. Et erit ibi donec per judices civitatis ejus propinquis mortui reconcilietur, vel usque ad mortem summi sacerdotis. Tunc enim redibit securus ad propria. Per industriam vero occidens, etiam ab altari evellatur. Quod de Joab factum legiturIII Reg. II. Instar vero harum civitatum nos habemus loca Deo dicata, majorem tamen immunitatem praestant, quam illae. Salvatur enim in eis etiam volens homicida, et quilibet fugitivus. Tamen quidam exceptionem faciunt. Si enim pro homicidio in ecclesia facto, vel furto, vel hujusmodi confugiat ad ecclesiam, inde dicunt eum debere extrahi, et puniri.