Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XLI: De altari faciendo

Videbat autem populus voces, et lampades, et vocem buccinae, et montem fumantem, et stantes procul dixerunt Moysi. Non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur. Stetit ergo de longe populus, et Moyses accessit ad caliginem. Cui Dominus ait: Altare de terra facietis mihiExod. XX. Forte, ante constructionem altaris portatilis, voluit hoc fieri, vel illud portatile erat de terra, sicut infra dicemus. Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus. Si levaveris cultrum tuum super eo, polluetur. Quasi dicat: Nolo quod cum instrumento effusionis sanguinum aedifices mihi sanctum. Inde et nos unius lapidis altare construimus. Forte prohibuit, ne super altare hostiae occiderentur. Et addidit: Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. Forte nondum antiqui utebantur femoralibus.