Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI EXODI
CAPUT XIII: De mutatione virgarum in colubrum
Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Loquere ad Pharaonem omnia, quae loquor tibi, et ne timeas eum. Ecce constitui te Deum Pharaonis, id est potentem in ipso, et in terra ejus facere signa ad modum DeiExod. VII. Aaron erit propheta tuus, id est prolocutor. Non tamen Moyses deus, vel Aaron propheta. Ingressique sunt Moyses, et Aaron ad Pharaonem. Moyses erat octoginta annorum, Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem. Tulit ergo Aaron virgam Moysi, et jecit eam in terram coram Pharaone, et versa est in colubrum. Vocavitque Pharaon maleficos, et fecerunt similiter, projicientes singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones, sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Et sciendum quia magi oculos spectantium deludebant. Vel secundum Augustinum, daemones discurrunt per mundum, et subito semina rerum, de quibus hoc agitur, afferunt.