Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XVIII: Quod Moyses tradidit Deuteronomium Levitis

Facta recapitulatione, tradidit Moyses Deuteromium Levitis, ut reponerent eam [illud] in arcam foederis Domini, ut septimo anno remissionis legeretur, universis utriusque sexus audientibus, in diebus Scenopegiae, a summo sacerdote inedito ut ait Josephus. Itemque ait Moyses: Scio intentionem vestram, et cervicem durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum, quanto magis cum mortuus fueroDeut. XXXI. Ideo iterum moneo vos ne faciatis. Ideo vero quia in testimonium hujus admonitionis hominum mihi deest testimonium, aut inutile esset, quia mortales sunt, immortalia elementa in testimonium invoco.