Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII
CAPUT VII: De justitia regis per eos electi
Addidit etiam quod si quandoque regem sibi crearent, non alienigenam, sed contribulem assumerent, qui sine consilio pontificis et seniorum nil ordinaretDeut. XVII, in otio semper Deuteronomium legeret, uxores sibi non multiplicaret, ne averterent eum a recto; equos autem aut opum pondera non multiplicaret, ne potentior factus saeviret in subditos; terminos terrae, propriae, vel alienae, non mutaret. Non enim procul est ut leges transcendat qui metas terrarum transmutat: hoc praeceptum plurimum transgressus est Salomon, qui gloriatus est, quod tantum reliquerat in Jerusalem auri, et argenti quantum invenerat ibi aeris et ferri. Tandem tamen poenituit, ut tradunt; de quo post dicetur.