Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM
CAPUT XXIII: De signis quae fiebant ab apostolis
Per manus autem apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe, et erant omnes unanimiter in porticu Salomonis. Nemo autem infidelium audebat se ficte conjungere illisAct. V, quia territi erant exemplo Ananiae. Et augebatur in Domino credentium multitudo, et ponebant in plateis infirmos in lectulis et grabbatis, ut, veniente Petro, umbra illius corporis obumbrati, liberarentur ab infirmitatibus suis. Quia Petrus privilegiatus erat in miraculis, et majora legitur fecisse quam Christus. Secundum quosdam scribitur grabbatum per duo b sicut Sabbatum, et sic dicunt debere proferri media correpta, alii dicunt grabatum, quasi gravatum, et mutatur v, in b et sic debet produci, quod est verius.