Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM
CAPUT XI: De missione Spiritus sancti
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem locoAct. II, in quo facta est electio Matthiae. Sed videtur perperam dictum, cum complerentur, cum haec fuit prima 7 dierum quibus protelabatur festum Pentecostes. Tria enim erant festa quae 7 diebus protelabantur, scilicet Pascha, Pentecoste et Scenopegia. Videtur ergo potius dicendum fuisse cum inciperent dies Pentecostes. Sed Pentecostes aequivocum est ad quinquagenam, et ad eam solemnitatem septem diebus protelatam. Pentacon enim interpretatur quinquaginta, inde Pentecoste, quod quinquagenam significat, et est Graecum vocabulum Pentecoste sicut parasceve, et Scenopegia. Sed de hoc nomine Pascha quaestio est. Habent enim Hebraei multa Graeca vocabula, quia saepe per multas captivitates particulares dispersi sunt, et fuerunt inter Graecos, a quibus multa vocabula retinuerunt. Et sit ergo sensus: Et cum complerentur dies Pentecostes, id est quinquagenae, illa enim dies erat quinquagesima a resurrectione, et cum inchoarentur dies Pentecostes, id est illius solemnitatis septem diebus protelandae, erant omnes discipuli in coenaculo: Et dum essent pariter in eodem loco, factus est repente de coelo, id est de aere, sonus, quia fragor quidam insonuit in aere, tanquam advenientis spiritus, id est soni vehementis, ut sit tanquam nota similitudinis. Ac si diceret: Venit Spiritus sanctus in similitudine venti vehementis, vel tanquam Spiritus sancti vehementis. Et erit tanquam expressivum veritatis, quia vere Spiritus sanctus dicitur vehemens, quasi vehens a mente, id est a mentis affectibus alienans. Vel juxta quod ait ille Clarevallensis abbas Bernardus, merito dicitur vehemens, quasi vae adimens, id est aeternam damnationem. Potest ergo et ad sonum et ad Spiritum sanctum referri, quod dictum est, tanquam advenientis spiritus, quia Spiritus aequivocum est ad utrumque sicut Ruha in Hebraeo, Pneuma in Graeco: Et replevit sonus ille, vel Spiritus sanctus totam domum ubi erant sedentes, id est viros et mulieres in domo sedentes, implentes quod dictum erat eis: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex altoLuc. XXIV. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, radioli ignei in modum linguarum insidentes capitibus singulorum. Ipsa autem species creaturae in qua Spiritus sanctus descendit visibiliter ad quem usum tunc descenderit in apostolos, expressit species ignis, ostendens Spiritum sanctum, tunc datum eis ob robur, species linguarum ad scientiam. Lingua enim scientiam explicat, ignis testam roborat. Datus est etiam Spiritus sanctus apostolis ante passionem, quando missi sunt ad praedicandum, et dictum est eis: Aegros sanate, daemones ejicite, mortuos suscitateMarc. VI. Post resurrectionem etiam datus est eis ad alium usum, quando insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta suntJoan. XX. Ubi forte claves, quas dederat PetroMatth. XVI, dedit et aliis: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis, qui dividens singulis prout vult, ubi vult, quando vult, quantum vult, quomodo vult, quibus vult, spiratI Cor. XII. Inde est quod apostoli, vel una tantum lingua scilicet Hebraea loquebantur, ita quod ab omnibus intelligebantur. Vel quod verius est linguis omnibus loquebantur, quibus inspiraverat Spiritus sanctus omnium linguarum notitiam, juxta quod in Sapientia legitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, id est homo convenientiam habens cum omni creatura, vel propter quem facta est omnis creatura scientiam habet vocisSap. I, id est linguarum, ac si diceretur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et dedit discipulis scientiam linguarum.