Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM
CAPUT LXXXVI: Quod invidia Judaeorum Jason accusatus est
Et venientes in domum Jasonis apud quem hospitati fuerantAct. XVII, quaerebant eos producere in populum, et non inventis eis putantes eos a Jasone fuisse occultatos, traxerunt Jasonem, et quosdam fratres, ad principes civitatis, dicentes: Isti sunt qui urbem concitant, quos suscepit Jason, et ipsi suscipientes eos faciunt contra decreta Caesaris, regem alterum dicentes esse quam Caesarem, et concitaverunt principes adversus eos. Et accepta satisfactione a Jasone, et caeteris, dimiserunt eos. Forte Jason, et alii fratres negaverunt se suscepisse eos, et si confessi sunt, satisfecerunt, per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beraeam. Et introierunt synagogam Judaeorum, et praedicaverunt ibi, et multi de Beraeensibus crediderunt, et mulieres honestae non paucae.