Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CVIII: De seditione inter Judaeos et gentiles

Orta est enim dissensio inter Judaeos et gentiles in Caesarea de honore civilitatis; Judaei enim praeferebant se gentilibus, quia Herodes Ascalonita, qui circumcisionem accepit, fuerat conditor civitatis, et appellaverat eam Caesaream in honorem Caesaris. Gentiles se praeferebant Judaeis, dicentes quod a gentilibus facta est primaria aed ficatio civitatis, quae antequam reaedificaretur ab Herode dicta est Pyrgo Stratonis. Felix autem primo fovit partem Judaeorum, donec exhausit marsupia eorum, postea fovit partem gentilium in tantum quod militibus gentilium dedit licentiam intrandi domos Judaeorum, et diripiendi bona eorum. Unde accusatus est a Judaeis ad Neronem, et biennio ab accusatione amotus est a praesidatu, et substitutus est ei Festus. Volens autem in fine praesidatus sui placere Judaeis, reliquit Paulum vinctumAct. XXIV. Festus autem cum venisset in provinciamAct. XXV, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea, et rogaverunt eum principes sacerdotum, et primi Judaeorum, ut juberet adduci Paulum in Hierusalem, parantes ei insidias, ut occiderent eum in via. Festus autem respondit se in Caesaream maturius descensurum, et eorum accusationem, si pariter descenderent, ibidem auditurum.