Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XLII: De eo quod Dominus legit in Nazareth

Jesus autem venit in Nazareth, et die Sabbati, quando plures conveniebant, intravit in synagogam, ut plures doceretLuc. IV. Et cum legisset in Isaia: Spiritus Domini super me, etc.Isa. LXI, dixit, quia hodie completa est Scriptura haec in auribus vestris. Quasi dicat: Ego sum de quo scriptum est hoc, et omnes intendebant in eum.