Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA EVANGELICA
CAPUT LXXIV: De quinque panibus, et duobus piscibus
Audivit autem Herodes famam Jesu, et ait: Joannem ego decollavi. Quis autem iste est de quo audio talia? et quaerebat eum videreLuc. IX. Quod cum audisset Jesus, ascendens in naviculam, secessit in locum desertum seorsum, et secuti sunt eum turbae pedestres de civitatibus, et curavit eosMatth. XIV. Erat autem proximus dies festus, qui dicitur Pascha. Vespere autem facto duodecim discipuli dixerunt ei: Dimitte turbas, ut euntes inveniant sibi escas. Et ait Jesus: Date illis manducare, et facite eos discumbere super viride fenum per contubernia, id est per diversas societates hominum, qui de viculis venerant. Et acceptis quinque panibus hordeaceis, et duobus piscibus a puero quodam, qui unus de discipulis fuisse creditur, per apostolos dedit eos populo, quasi quinque millibus virorum, exceptis mulieribus, et parvulis, et de fragmentis impleti sunt cophini duodecimibid.. Et statim coegit discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, secundum Marcum, ad Bethsaidam, donec dimitteret turbasMarc. VI. Quod ergo Lucas dicit hoc factum in locis BethsaidaeLuc. IX, intelligendum est non quod esset in finibus ejus, sed juxta Tiberiadem, ut dicit Joannes, et quia ad eam pertinebantJoan. VI. Quod autem Joannes dicit eos transfretasse ad Capharnaumibid., intelligendum est per Bethsaidam transisse Capharnaum. Jesus autem cum cognovisset, quod homines illi volebant eum rapere, et facere regem, quia sub tali rege videbatur eis non posse egere, fugit, et ascendit in montem solus orareibid.. Hic est mons in quo sermonem fecit, a quo per milliare distat locus refectionis hujus, qui hodie dicitur Mensa, infra quam est locus ille, in quo post resurrectionem comedit partem piscis assiJoan. XXI; supra vero est pars illa maris, supra quam Dominus ambulavitMatth. XIV, quam alia vice excitatus sedavitMatth. VIII.