Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA EVANGELICA
CAPUT LXX: De quatuor parabolis ad turbas in navi
Factum est autem in diebus illis, exiit Jesus in montem orare, et erat pernoctans ibi in oratione. Et cum dies factus est, vocavit discipulos suos, forte adhuc dormientes, et sedebat secus mareLuc. VI. Cumque congregarentur turbae, ascendens naviculam, docebat de ea turbas stantes in littore, in parabolis loquens eis, proposuitque eis parabolam seminantis in terram tripliciter malam, nec ferentem fructum, et in unam bonam facientem fructum centuplumLuc. VIII. Secundo proposuit parabolam seminantis bonum semen, cui inimicus homo superseminavit zizania in qua illud quod dicitur: Sinite utraque crescere usque ad messemMatth. XIII, videtur Paulo contrarium, qui ait: Auferte malum de medio vestriI Cor V. Sed inter triticum, antequam veniat ad spicam, et lolium, grandis est similitudo, et vix distingui possunt. Hoc igitur dictum est de ambiguis, illud Pauli de manifestis. Tertiam proposuit parabolam de grano sinapisMatth. XIII. Quartam proposuit de fermento, quod mulier abscondit in farinae satis tribusibid. Satum est genus mensurae in Palaestina, modium et dimidium capiens. Seorsum autem discipulis disserebat omnia. Tunc dimissis turbis venit in domum, et dixerunt ei discipuli: Edissere nobis parabolam zizaniorumibid.. Primam enim ex eis exposuerat in navi.