Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LVII: De Paralytico demisso per tectum

Et sanavit paralyticum ante se demissum per tegulas, primo remittens peccata ejusLuc. V, quae fuerant causa morbi, quia quod ob causam fit, cessante causa cessare debet effectus. Et propter Scribas, et Pharisaeos, qui putabant eum blasphemasse, dixit paralytico, ut surgeret, et tolleret lectum suum. Et surrexit, et tulit, et abiit. Quia ergo constat, quod pro peccatis quandoque aegrotat homo, medicus visitans aegrum, primo debet eum monere ad poenitentiam, et confessionem, ne peccato manente, tanquam ferro in vulnere, frustra sit malagma apponere.