Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LIV: De Filio viduae

Dum autem iret in civitatem Naim, quae est in Galilaea, suscitavit ante portam filium viduae, tangendo feretrum, et dicendo: Tibi dico, surgeLuc. VII. Vespere facto, obtulerunt ei energumenos, et male habentes, et sanavit omnes, et voluit ire trans fretumMatth. VIII. Et dixit ei unus Scriba: Rabbi, sequar te, quocunque ieris. Volebat sequi Dominum, ut disceret signa facere ad lucrum, et ideo non auditur a Domino. Dixit autem Dominus alteri: Sequere me. Qui respondit: Domine, permitte me primum sepelire patrem meum. Cui Jesus: Dimitte mortuos, in peccatis scilicet, sepelire mortuos suos. Tu vade, annuntia regnum DeiLuc. IX. Non prohibuisset Dominus Jesus hunc a sepultura, si non essent alii, qui sepelirent. Et ait alter: Sequar te, Domine, sed primum permitte me renuntiare his, qui domi sunt. Cui Jesus: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro aptus est regno Dei.