Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA EVANGELICA
CAPUT I: De conceptione Praecursoris Domini
Fuit autem in diebus Herodis regis Judaeaeeffluxis annis regni ejus, videlicet trigintasacerdos, nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor ejus Aaronita, nomine ElisabethLuc. I. David enim ampliare volens cultum Domini, viginti quatuor instituit summos sacerdotes, quorum unus tantum major, qui dicebatur princeps sacerdotum. Statuit autem sexdecim viros de Eleazar, et octo de Ithamar; et secundum sortes dedit unicuique hebdomadam vicis suae. Habuit autem Abias octavam hebdomadam, de cujus genere Zacharias, cum in die propitiationis incensum poneret, praedixit sibi angelus nasciturum filium de uxore. Qui considerans sterilitatem uxoris, et utriusque senectutem, non credidit, et ob hoc obmutuit, usque ad diem partus. Nomen quoque pueri, et magnificentiam cum abstinentia ei indicavit. Concepit autem Elisabeth, et occultabat se mensibus quinque.