Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXXVIII: Proprium signum eversionis

Cum videritis abominationem desolationisMatth. XXIV, quae dicta est a Danielecap. IX, stantem in loco sancto, id est imaginem abominabilem, quae signum erit desolationis, positam in templo. De imagine Tiberii, quam Pilatus posuit in templo, quidam hoc exponunt, sed hoc jam factum fuerat. Si dicatur de imagine Caii, de qua post dicemus, hoc de vicino futurum erat, infra scilicet annos decem, et triginta duobus annis ante eversionem Jerusalem. Non ergo congrue dictum esset pro signo ejus. Sed eversa Jerusalem per Titum, Adrianus statuam suam posuit, ubi arca steterat, quia vestigia civitatis adhuc quaedam manebant, et Judaei, qui latentes undecunque remanserant, quandoque ad locum sanctum redibant, et iterum multiplicati amoverunt statuam. Ob hoc Adrianus apposuit manum extremam, et funditus evertit urbem, et edixit, ne quis Judaeorum remaneret in terra illa. Et de hac ultima eversione videtur subdere Lucascap. XXIdicens: Et captivi ducentur in omnes gentes.