Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXIII: Quod Dominus pernoctavit in Bethania

Et cum vespera jam esset hora, rediit in Bethaniam, et ibi mansit. Erat enim diebus docens in templo, noctibus exiens morabatur in Bethania. Et omnis populus manicabat, id est mane properabat ad eum in templo audire eumLuc. XXI. Et multi sequebantur eum, et curabat eos. Unde et Joannescap. IIait: Cum esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa, quae faciebat. Similem curationem refert Matthaeus canone, et Marcus in illius concanonico.