Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA EVANGELICA
CAPUT CXV: De duobus caecis Jerichontinis
Et, egrediente eo Jericho, secuta est eum turba multaMarc. X. Pauci enim non audebant ingredi desertum propter latrones. Et ecce duo caeci sedebant secus viam, ex quibus unus Bartimaeus erat, id est Timaei filius. Qui cum clamarent: Fili David, miserere nostri, et cum increparentur ut tacerent, magis clamabant. Stetit Jesus, et illis ad se vocatis tetigit oculos eorum, et confestim viderunt, et secuti sunt eum.