Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXII: De Samaritanis negantibus hospitium Domino

Dumque praemisisset nuntios in civitatem Samaritanorum, non sunt recepti hospitioLuc. IX. Samaritani enim invidebant euntibus in Jerusalem adorare, quia dicebant in monte Garizim esse orandum propter prophetas. Et irati Jacobus, et Joannes dixerunt: Vis, dicimus, ut ignis descendat de coelo, et consumat eos? Et increpavit eos Dominus. Hujusmodi vindicta, quae laudatur in Elia, in his damnatur, quia ille ex charitate, hi ex ira hoc appetebant.