Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXIV: Quod virgo virgini commissa est

Stabant autem juxta crucem Mater Jesu, et Maria Cleophae, et Maria Magdalene, et Joannes. Tunc dixit Jesus Matri de Joanne: Mulier, ecce filius tuus. Et Joanni ait: Ecce mater tuaJoan. XIX. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam, quasi suam habens matrem, vel in suam, quasi potestatem, vel in communionem rerum suarum. Tamen nil creditur habuisse proprium, sed cum esset beata Virgo cum apostolis, iste specialem ejus curam habebat.