Aller au contenu

Bible Historiale

Historia Scholastica

Historia Biblica

HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXVII: Quod Pilatus, quasi nolens, tradidit Jesum flagellatum, ut crucifigeretur

Tunc misit ad Pilatum uxor sua dicens: Nihil tibi, et justo illi. Multa enim passa sum per visum, dormiens, propter eumMatth. XXVII. Jam Dei ortu poterat cognoscere diabolus mysterium crucis, et ideo laborabat, ne Christus moreretur. Forte jam gaudebant sancti in inferno, unde hoc notavit. Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, lavit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus justi. Et responderunt omnes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros, id est ultio sanguinis. Tunc Jesum flagellis caesum tradidit eis, ut crucifigeretur. Sancitum erat a Romanis, ut crucifigendus prius flagellaretur, vel forte ut Judaei satiati flagellis, a morte desisterent. Adhuc columna cui alligatus fuit Jesus, vestigia cruoris ostendit.