Bible Historiale
Historia Scholastica
Historia Biblica
HISTORIA EVANGELICA
CAPUT CLXIII: De verbis Pilati ad Jesum, et Judaeos
Cum autem Jesus esset in praetorio, exiit ad Judaeos Pilatus quaerens quam accusationem ferrent adversus hominem huncJoan. XVIII; Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII. Et primum eum accusaverunt in duobus, quia prohibebat tributa dari Caesari, et quia dicebat se Christum regem esse. Cumque respondisset, ut acciperent eum, et secundum legem suam judicarent, dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam, subaudi, his diebus. Vel pro potestate translata ad alios, haec dixerunt. Intrans ergo Pilatus praetorium, primam accusationem quasi nullam reputans, quia forte audierat Jesum dixisse: Reddite quae sunt Caesaris CaesariMatth. XXII, de secunda dicit ad Jesum: Tu es Rex Judaeorum? Qui respondit: Dicitur hoc a te, an alii tibi dixerunt hoc de me, id est in hoc accusaverunt me tibi? Et ait Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? quasi dicat: Ego non sum Judaeus, et ita a me hoc non dico, sed gens tua, scilicet quam tuam dicis, et de qua natus est, tradiderunt te mihi. Et ait Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Cui Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Cui Pilatus: Quid est veritas? Et iterum exiens dixit Judaeis: Nullam causam invenio in eo. At illi clamabant: Commovit universum populum, incipiens a Galilaea, usque huc.