Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Ruth

Caput 2 · 14

Vulgata

dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias

ID XML 7160

Glossa Ordinaria

Quando hora.Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis:Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sanctiMatth. 16.. A Domino enim dictum est:In viam gentium ne abieritisMatth. 10..Intinge buccellam.Lege, scilicet quae diu meditata perseverans in priorem populum Pharisaeorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe praefiguratum cognoscit.

ID XML 31037