Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Ruth
Caput 1 · 2
Vulgata
ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi
Glossa Ordinaria
Mahalon.Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi praedicatores fuerunt.Chelion,consummatio. Hi sunt apostoli qui aenigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathaei et de Bethlehem Juda orti sunt: qui coelesti pane satiati per praedicationem Evangelii fructum praedicationis collegerunt. Ephrathaeus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde:Vos date illis manum.Item,Euntes praedicate Evangelium regni Dei.Et alibi:Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatisMarc. 6, XVI; Joan. 16..