Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Psalterium

Psalmus 1 · 5

Vulgata

ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum

ID XML 14583

Glossa Ordinaria

Ideo non resurgent.Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis praeferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatrae, vel apostatae. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant.In judicio, etc.In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali.In concilio.AUG.In aeterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis.Vel in concilio,in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis poenis punientur; et ex hoc similitudine dicitur.Resurgunt.Quae resurrectiones: animae, a peccatis in praesenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale.

ID XML 32966