Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Psalterium
Psalmus 1 · 3
Vulgata
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
Glossa Ordinaria
Et erit.Ibid.Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitae, et folia, et obumbrans,Beatus vir. Sed in lege. Et erit.Plena definitio beati viri. Haec omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt.Tanquam lignum.Ibid.Secundum similitudinem ligni vitae quod est in paradiso, unde obediens homo comederet.Lignum.Ibid.In paradiso est lignum vitae, lignum ad vitam, et lignum scientiae boni et mali.Aquarum.AUG.Aquae Spiritus sanctus, secundum illud:Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivaeJoan. 7.,et est contra aestus vitiorum.CASS.Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua.AUG.Vel mortale genus, ut Job:Aquae multae populi multi,quia defluunt in mortem, ut aquae in mare.Dabit.Ibid.Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem.Et folium.Ibid.Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt.Et omnia.Ibid.Quid per singula.