Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Primus Paralipomenon

Caput 1 · 7

Vulgata

filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

ID XML 10258

Glossa Ordinaria

Filii autem.GREG.Ab his divisae sunt insulae nationum, linguae, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Graecis nascuntur Elisaei, qui et Aeolides. Unde ista lingua Graece Aeolis dicitur.Tharsis.RAB.Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosaAct. 22..Cethim.ID.A quo Cithaei, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie.Dodanim.ID.Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta caeterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Graecis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.

ID XML 31611