Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Primus Paralipomenon
Caput 1 · 32
Vulgata
filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
Glossa Ordinaria
Ceturae.RAB.Quasi copulatae, unde suspicantur Hebraei eam esse Agar quae, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse.ID.Filii autem Caeturae, juxta historicos Hebraeorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quae nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos.Assurim.Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahae de Cetura occupatas esse Indiae regiones.