Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Primus Esdrae

Caput 2 · 1

Vulgata

hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam

ID XML 12025

Glossa Ordinaria

Hi sunt,etc. Judaeae scilicet non Babyloniae. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judaeam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiae, filii sunt patriae coelestis, non solum qui Ecclesiae sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante saecula praeordinati ad vitam divinae gratiae ministeriis sunt consecrandi.Et reversi sunt in Jerusalem.BEDA in Esdram, tom. 2.Cum enim liberati de potestate Satanae, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in praesenti inchoatur, et in futuro perficitur.Unusquisque in civitatem.ID., ibid.Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.

ID XML 31964