Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Primus Esdrae

Caput 1 · 6

Vulgata

universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt

ID XML 12019

Glossa Ordinaria

Adjuverunt manus eorum in vasis.Manus aedificantium socii, qui aedificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum saeculares praedicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suae devotionis munus offerant.Et jumentis.BED., ibid.Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad aedificandam domum Domini principibus patrum tribuantur.Protulit autem.ID., ibid.Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro aeternae memoriae scriptam continet in quorum figura apte subditur:Et annumeravit,etc.

ID XML 31962