Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Mattheus
Caput 1 · 11
Vulgata
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
Glossa Ordinaria
Josias,id estsalus Dominivelincensum.Ille est qui dicit:Dirigatur oratio mea sicut incensumPsal. 140., etc.Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum praedestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias praeparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum praeparavit.>ISID.Veritas historiae habet, quod duo fuerunt Jechoniae, ut unus scilicet pater sit in fine praecedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide praecedentis et in principio sequentis. Sed quare praetermissus est Joachim pater Jechoniae? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur praetermisit.Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt.Jechonias.Prior Jechonias,resurrectio Domini,sequens Jechoniaspraeparatio Dominidicitur. Utrumque congruit Christo, qui estresurrectio et vitaJoan. 11..