Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Lucas
Caput 1 · 59
Vulgata
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
Glossa Ordinaria
Die octavo.Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitae nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam.Et vocabant eum.BEDA.Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit.