Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Lucas

Caput 1 · 5

Vulgata

fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth

ID XML 39436

Glossa Ordinaria

Fuit in diebus Herodis regis Judaeae.AMBR.Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur.Sacerdos quidam.Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat.Zacharias.Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium.De vice Abia.BEDA.Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus.Elizabeth.Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quae plena Deo fuit.

ID XML 46856