Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Lucas
Caput 1 · 13
Vulgata
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
Glossa Ordinaria
Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus.Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi praecursor.AMBR.Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia poena plectitur silentii.