Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Liber Regum Tertius
Caput 1 · 5
Vulgata
Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent
Glossa Ordinaria
Adonias autem.Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enimdominator dominusinterpretatur. Sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiae major filius, id est prior populus, praecipitatur.