Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Liber Regum Tertius
Caput 1 · 1
Vulgata
et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat
Glossa Ordinaria
Et rex David senuerat.HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. 1.Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiae reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur:Hi sunt qui venerunt de calore domus RechabI Par. 2.. Et alibi:Ignem veni mittere in terramLuc. 12., etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere:Nonne cor nostrum ardens eratIbid., 24.?Cumque operiretur,etc. David nimium frigus pertulit, vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in praelio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum caedentem populum vidit, pavore vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.