Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Liber Quartus Regum
Caput 1 · 2
Vulgata
ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac
Glossa Ordinaria
RAB.Ceciditque Ochozias.Domus Ochoziae est Synagoga, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, aegritudinem nimiam incurrit, ita et Judaeus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei praesidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina praedicitur. Ochozias Judaeorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde:Miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum,etc.Joan. 7..