Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Liber Proverbiorum
Caput 1 · 1
Vulgata
parabolae Salomonis filii David regis Israhel
Glossa Ordinaria
Parabolae Salomonis.Notandum quod vulgata editio parabolas, quae Hebraicemisle, Graeceparaemias,id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quae enim parabolaequia occulta suntnuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quae saepe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolae bene dicantur; unde:Haec in proverbiis locutus sum vobisJoan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolae Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatae ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Graece, Latinesimilitudines;quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quae dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiae; de quo:Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebitLuc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, aedificationem Ecclesiae in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Israel, secundum testimonium turbae, quae occurrit ei cum ramis palmarum et laudibusMatth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur:Ad sciendam sapientiam et disciplinam;id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.