Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Johannes
Caput 1 · 38
Vulgata
conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
Glossa Ordinaria
Conversus.Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem praebuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit.Quid quaeritis?Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent.Ubi habitas?Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quaerunt ostendi sibi aeternam mansionem quomodo sit apud Patrem.