Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Nouveau Testament

Johannes

Caput 1 · 18

Vulgata

Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

ID XML 40600

Glossa Ordinaria

Deum nemo vidit unquam.Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi:Non videbit me homo et vivetExod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi:Sta in foramine petrae, et cum pertransiero videbis posteriora meaIbid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quae credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factae sunt, quibus Deum vidisse perhibentur.Unigenitus Filius,etc. Quae sit summa gratiae et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde:Haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.Quae in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit:Ostende mihi teipsumExod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit,quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit FiliusrevelareLuc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

ID XML 47651