Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Nouveau Testament
Johannes
Caput 1 · 14
Vulgata
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
Glossa Ordinaria
Et Verbum caro factum est.Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est:Et Verbum caro factum est.Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus.Plenum gratiae et veritatis.Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis praecedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, haec autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.