Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Iob
Caput 1 · 9
Vulgata
cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
Glossa Ordinaria
Nunquid frustra Job timet Deum? etc.Ibid.Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quae passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit.Nonne vallasti?Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non praesumpsit.Possessio illius crevit.Ibid.Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit.Sed extende,nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quae ab ipso est: potestas justa, quae a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem.Manum.Ibid.Queritur quod numerus fidelium praedicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere.