Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Iob

Caput 1 · 3

Vulgata

et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

ID XML 13511

Glossa Ordinaria

Ibid.Ac familia multa.Innumera turba cogitationum, quae quasi ancillae, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur.Ibid.Inter omnes,id est, inter angelos orienti luci inhaerentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta:Oriens nomen ejusZach. 6.:quos omnes superat Homo Deus.

ID XML 32275