Aller au contenu

Corpus & outil scientifique

Glossa Ordinaria

Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.

Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.

Ancien Testament

Genesis

Caput 2 · 1

Vulgata

igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum

ID XML 32

Glossa Ordinaria

Igitur perfecti sunt coeli et terra,etc.ALCUIN., in Gen. tom. 1, col. 517Nullo modo dici potest quomodo fecit Deus coelum et terram. Sed haec expositio per ordinem dierum indicat tanquam historiam factarum rerum, sed maxime observat praedicationem futurorum, etc., usque ad quem Dominus utiliter latere monstravit.Igitur perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum.AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. ult.Allegorice. Post illorum quasi sex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam, et intelligat quid sit, et requievit Deus die septimo ab operibus suis: quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui jubet ut operemur. Et recte quiescere dicitur: quia post haec omnia opera requiem nobis praestabit, quomodo paterfamilias domum aedificat, cum servientibus facere imperat; et post ab operibus requiescere, cum, perfecta fabrica, jubet quiescere.AUG., ibid.Habet unusquisque nostrum in suis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debeat quietem sperare: primo die lucem fidei, quando primum visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinae, quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus praeparat, et erigit, separata labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam habet mentem a perturbationibus maris, ut jam possit dicere:Mente servio legi DeiRom. 7,etc.

ID XML 28767