Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Genesis
Caput 1 · 6
Vulgata
dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
Glossa Ordinaria
Fiat firmamentum,etc.GREG., l. XXVII Moral., c. 24Angelicae virtutes, quae in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditae sunt aeternaliter subsistant. Unde apud Moysen coelum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata.Fiat firmamentum,etc.AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264Quaeritur utrum illud coelum nunc fiat quod excedit aeris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quae sunt in terris.Fiat firmamentum,etc.AUG., ibid., c. 4Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus.Fiat firmamentum in medio.BEDA, in Hexaem., t. 2Coeli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.