Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Genesis
Caput 1 · 4
Vulgata
et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
Glossa Ordinaria
Et vidit Deus lucem,etc.STRAB.Lucem et tenebras fecit Deus, unde Dan. 3.Benedicite, lux et tenebrae, Domino,cum omnis creatura ad benedicendum invitatur.ISID., in Gen., c. 2Habet quisque in operibus et recta vita, distinctos sex dies, post quos requiem speret: primo die, lucem fidei, quoniam primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est.Factumque est vespere.AUG., de Gen. contra Manich., l. 1, c. 4; BEDA, in Hexaem.Occidente luce paulatim, et post spatium divinae longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato circumitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante, et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit, quae post creata sidera aliqua luce claruit: decebat etiam ut dies a luce inciperent, et in mane sequentis diei tenderent, ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur.