Corpus & outil scientifique
Glossa Ordinaria
Lire conjointement le texte biblique latin et les gloses conservées dans le corpus scientifique.
Pour le travail comparatif et les tableaux larges, un grand écran est recommandé.
Ancien Testament
Genesis
Caput 1 · 30
Vulgata
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
Glossa Ordinaria
Et factum est ita.AUG., de Gen. ad lit. lib. 3, c. 13Notandum quod ubi datur potestas homini herbas et fructus edendi, subinfertur,et factum est ita:in quo significatur quod hoc dicente Deo, haec sibi in esum concessa cognovit homo, non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod aitet factum est ita,consequens erit ut dicamus eos jam multiplicatos sexta die, quod post multos factum est annos.